# Disquisitiones mathematicae 10

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, IOAN. GEORG. LOCHER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/10

Sic ergo hic in sua quadam ad amicum scribit epistola. Non male posset dici, ad se) Iuris prudentiam multum conducere Mathematicas disciplinas, praesertim Arithmeticam & Geometriam: vix enim absque Arithmetica intelligit quis 2 Iuliani IC responsum in l. Si ita scriptum. 13. ff. de liberis & posthumis, & occurrunt paßim in lure exempla. Multò verò magis & Geometria ad Iuris prudentiam, quàm vllam aliam 3 Facultatem, & vtilis & necessaria est; quis enim sine Geometria aptè explicabit totos titulos de Alluuionibus, de fluminibus, de insulis in flumine natis? Item quomodo iudex iudicabit, An mensor falsum modum dixerit, iuxta totum titulum, ff. Si mensor falsum modum dixerit, si ipse metiendi arte plane sit expers? Certè si forte vel de finibus contentio sit, vel emptor scire velit, vel venditor, cuiusmodi ager vaeneat; siue etiam de itineris latitudine, siue deseruitute immittendi, proijciendique quaeratur; siue area, vel tignum, vel lapis metiendus; vel si alterius rei, vtpote aedificij, vel frumenti, vel vini mensura dicenda sit, iuxta l. 1. & legem si mensor, & legem siue deff. dicto titulo; id absque Geometriae cognitione nec fiet, nec an rectè vel perperam factum sit à quoquam iudicabitur: non enim minus necessaria est Geometria ad eiusmodi actus in controuersiam vel iudicium deductos, quam Dialectica ad explicandam I. Si is qui ducenta §. Vtrum ita ff. de rebus dubiis; vbi dicitur ea quae contraria sunt, simul vera esse. Ex quo satis patet, eos patres minus prudenter facere, qui filios ad luris studium animum applicare adigunt, antequam sint liberalibus disciplinis aliquatenus imbuti, cupientes lucri facere vnum aut alterum anHactenus sanum, dum interim multo plures perdunt.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
