# Disquisitiones mathematicae 12

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, DISQISITIONVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/12

DISQISITIONVM MATHEMATICARVM. VANTITATEM scientiae Mathmaticae Obiectum esse, nemo diffitetur, totum aut adaequatum nemo Mathematicus confitetur. Nam Pythagorei vniuersam Mathematicam scientiam quadrifarium distribuendam esse consuerunt: vnam quidem eius partem Quoto, alteram verò Quanto attribuentes, harum partium vtramque duplicem ponentes; Quotum enim aut per se subsistere dixerunt, aut iuxta respectum ad aliud considerari: Quantum , verò aut stare aut moueri. Et Arithmeticam quidem id quod per se est Quotum contemplari; Musicam verò, quod ad aliud. Geometriam autem Quantum quatenus immobile est, & Sphaericam quod per se mouetur, &c. Obiectum itaque Mathematicae secundum hos, non sola Quantitas, sed Numerus, etiam siue in abstracto siue in concreto sumptus, &c. Rursus autem quidam alio modo diuidendam esse Mathematicam censent, sicuti & Geminus, &c. Eius enim quae in intellectili"bus versatur duas longè primas ponunt partes, Arithmeticam & Geometriam; eius verò quae in sensilibus officium & opus explicat suum, sex: Mechanicam; Astrologiam; Perspectiuam; Gaeodaesiam; Canonicam atque Supputatricem, & c. Idem Proclus alibi ait, considerari à Mathematico, Proportiones, earumque Compositiones, Diuisiones, Conuersiones, & al„ternas immutationes: itemque Rationes; Aequale & inaequale, pniuersè & communiter, nonquatenus in figuris vel numeris vel motibus sunt, sed quatenus per se vnumquodque horum naturam quandam habet communem, suique simpliciorem praebet cognitionem. Pulchritudo quoque & Ordo, &c. Similitudo praeterea atque dissimilitudo ad Mathematicum spectant; praeterea quaecunque iuxta potentias apparent, &c. Ex hisce igitur satis superque constat, obiectum Mathematicae non esse solam Quantitatem, quae sola linea, superficie & corpore determinatur, sed latius multo euagari.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
