Latin
ANTIQVORVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 20
Unproofread scanNot analysed yet
habent duos angulos duobus aequales, per 29. 1. Eucl. &latera AE, EH, &c. aequalia; aequabuntur etiam latera reliqua reliquis, id est lateri EF, latera, HK &MN. per 26. 1. Eucl. Sunt autem haec latera ex hypothesi, lineae perpendiculares, super infinitas AC, EG, &HL demissae, &c. igitur erunt eae spatiorum parallelogrammorum interminatorum AG, EL, HP, &c. secundum altitudinem mensurae: per definit. 4. l. 6. Eucl. igitur quia mensurae hae aequales sunt probatae, &ipsa parallelogramma sunt altitudine aequalia: per quamuis ergo parallelam infinitam tale spatium dato primo AG secundum altitudinem aequale aufertur, ab eo quod inter infinitas AB &AC inter est, &hoc toties, quoties in AB abscinditur rectae AE versus B linea aequalis; cumque hoc fieri possit in aeternum; eo quod AB infinita ponatur absque terminis, &AE finita; patet per infiniti definitionem, inter AB &AC intercipi spatium infinitum. Quod fieri non posse modò demonstro. Contra Infinitum terminis conclusum, Demonstratio. Sint inter A &F infiniti H pedes; ex A demittatur ad perpendiculum pes AG, per 11. lib. I. Eucl.