# Disquisitiones mathematicae 20

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ANTIQVORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/20

habent duos angulos duobus aequales, per 29. 1. Eucl. & latera AE, EH, &c. aequalia; aequabuntur etiam latera reliqua reliquis, id est lateri EF, latera, HK & MN. per 26. 1. Eucl. Sunt autem haec latera ex hypothesi, lineae perpendiculares, super infinitas AC, EG, & HL demissae, &c. igitur erunt eae spatiorum parallelogrammorum interminatorum AG, EL, HP, &c. secundum altitudinem mensurae: per definit. 4. l. 6. Eucl. igitur quia mensurae hae aequales sunt probatae, & ipsa parallelogramma sunt altitudine aequalia: per quamuis ergo parallelam infinitam tale spatium dato primo AG secundum altitudinem aequale aufertur, ab eo quod inter infinitas AB & AC inter est, & hoc toties, quoties in AB abscinditur rectae AE versus B linea aequalis; cumque hoc fieri possit in aeternum; eo quod AB infinita ponatur absque terminis, & AE finita; patet per infiniti definitionem, inter AB & AC intercipi spatium infinitum. Quod fieri non posse modò demonstro. Contra Infinitum terminis conclusum, Demonstratio. Sint inter A & F infiniti H pedes; ex A demittatur ad perpendiculum pes AG, per 11. lib. I. Eucl.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
