# Disquisitiones mathematicae 21

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ANTIQVORVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/21

Vel rursus, vt FA ad AG, ita haec est ad AH; est autem FA ad AG vt infinita ad finitam; igitur & AG ad AH infinita est: quod rursus impossibile est, est enim AG linea pedalis. Nequit ergo dari Infinitum terminis conclusum, Impoßibile est igitur vllum actuale infinitum, siue terminis clausum, siue terminis vacuum. Lineam componi ex indiuisibilibus siue finitis siue infinitis est impoßibile. Demonstratio. Notandum primo; lineam è punctis componi aliud esse nihil. quàm totam ipsius essentiam esse mera puncta continuata. Notandum secundo; ea puncta quae simul sunt, lineam non componere. Notandum tertio; punctum puncto non esse majus. Notandum quarto; in hac sententia puncta immediata dari, & determinata quidem ex natura rei. aliquid enim determinatum ex natura rei sequitur post punctum quodlibet assignatum: in hac autem sententia nihil potest sequi nisi punctum. His notatis, omittimus demonstrationes sexcentas, vnamque attingimus. Sit enim semicirculi arcus ABC conflatus è meris punctis, primo finitis, A, D, F, B, I, L, C, è quibus descendant in diametrum AC, parallelae, DE, FG, BH, IK & LM; quia igitur hae lineae tot occupant puncta in recta AC, & non pauciora, quot in arcu ABC, (neque enim duae in idem concurrunt punctum, eo quod sint parallelae) necesse est rectam AC aequari arcui ABC, per illud axioma, Quae eiusdem aeque sunt multiplicia, inter se sunt aequalia. Id autem cuius tam arcus ABC, quam diameter AC aeque multiplices forent, esset punctum, cum quaelibet parallela alterum in arcu, alterum punctum in diametro occuparet. Sit secundo idem arcus conflatus è punctis actu infinitis, quorum vnum extra alterum, & vnum alteri deinceps siue contiguum existat. Quia igitur è singulis descendunt parallelae lineae in rectam AC, id. circo tot in hac sunt puncta, quot in arcu ABC: aequalis est ergo AC recta, arcui ABC; quod est impossibile, per Archimedem in dimensione circuli.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
