# Disquisitiones mathematicae 23

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, DE PARTIBVS VNIVERSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/23

DE PARTIBVS VNIVERSI IN SPECIE. Terra & aqua. XII. Terra in Vniuersi centro conquiescit. Non agit planetam in coelo Martis vel annuo circumlata, vel nyctimerino conuersa motu: sed ipsâ sui grauitate centrum vniuersi immota stat, caeteris circum agitatis. Contra hanc veritatem multi ex antiquis steterunt, Philosophis atque Mathematicis; plurimi si non plerique è recentioribus, cum plerique Copernicoturiant. Sed nos rationem & experientiam secuti, ab assertis haud facile dimouemur. XIII. Terram igitur vna cum Luna totoque hoc elementari mundo Copernicus vir alias doctissimus inter coelum Martis & Veneris extulit, Solem in centrum vniuersi detrusit; Solem stabilem, quemadmodum & firmamentum terram mobilem fecit, motuque triplici, anuo, declinationis, & diurno; quae omnia vt melius patescant, ipsius Systema hic subijcimus: in quo ABCD, firmamentum, est coelum supremum & immobile; plaga Orientalis ad A, Meridionalis ad B, Occidentalis ad C, Septentrionalis ad D: EF sphaera Saturni; GH. Jouis; IK Martis; cuius crassities terminatur vsque ad sphaeram Veneris RS, intra quam Mundus elementaris LMNP continetur, quem terra P & luna M vno anno peruagatur ab ortu in occasum, describens centro suo circulum OPQ, qui repraesentet Orbem Magnum siue annuum: intra quem contineatur sphaera Veneris RS; complexa spaeram Mercurij TV, in cuius & aliarum omnium centro resideat Sol. In hac itaque partium Vniuersi collocatione & commentitia terrae motae hypothesi, Sol, Mercurius & Venus infra, terra est supra: & grauia absolutè & naturaliter ascendunt, leuia descendunt; & Christus Dominus ascendit ad inferos, descendit ad coelos, quando Soli appro

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
