# Disquisitiones mathematicae 24

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, DE PARTIBVS VNIVERSI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/24

SYSTEMA COPERNICI starum sphaeram, oederes me, propinquauit; & quando Iosue Solem iussit stare, vel terra stetit, vel Sol motus est contrariè terrae: & quando Sol in Cancro versatur, terra Capricornum percurrit, atque vniuersim hyemalia signa aestatem, aestiualia hyemem creant: sidera non terrae, sed terra sideribus oritur occiditque: ortus in occasu, occasus in ortu incipit; & denique totus quasi Mundi cursus inuertitur. Et ad haec similiaque, licet tortè satis respondeant Copernicani: minus tamen poterunt satisfacere his quae sequuntur.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
