Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 25
Unproofread scanNot analysed yet
ARGVMENTVM EX MOTV ET ORBE ANNVO. In sententia Copernici omniumque Copernicanorum inter Se- cop. lib r. Reuol. c. 6. midiametrum Orbis magni, id est, distantiam Solis à terra, &Semi& alibi. diametrum firmamenti, siue distantiam stellae cuiuslibet fixae à terra, nulla intercedit proportio vllo modo sensibilis; atqui hoc absurdum esse, &alia absurda gignere, è sequentibus manifestum fiat. a) Maestlin. Secundum Copernicaeam sententiam (a) continet in AppendiSemidiameter terrae milliaria germanica ce ad NarMaximasb) Solis distantia à terra, Semidiametros terrae rationem Rhetici. id est milliaria germanica communia millies nimirum millia, triginta octo millia octingenta octoginta: Idam quorum proportio ad 860 est eadem, quae 1208 ad 1. Atqui 1. ad 1208 ibid. in hac nostra materia est adhuc sensibile, è parallaxi solis, omnibus nota, ab omnibus concessa, etiam Copernico ipsiusque asseclis. Si igitur faciamus vt I Semidiameter terrae, ad 1208. Semidiametrum orbis magni in Semidiametris terrae mensuratam; Sic 1208 ad aliud; prodibunt Semidiametri terrae 1459264, id est milliaria germanica 1254967040: millies nimirum millena millia; ducenta quinquaginta quatuor millena millia; nongenta sexaginta septem millia; quadraginta. Sed cum talis remotio adhuc parallaxi subiecta sit, amplius est illud multo remouendum. Saturnus igitur apogaeus remouetur à terra partibus 9. minutis 42, qualium Semidiameter Orbis magni est pars 1. igitur neglectis minutis 42. Maxima Saturni à terris remotio est Semidiametrorum terrestrium 10872, decem videlicet millium; octingentarum septuaginta duarum: quibus continentur milliaria germanica 11294703360; vndecies nempe millies millena millia; ducenta nonaginta quatuor millena millia; septingenta tria millia; trecenta sexaginta. Semidiameter ergo terrae est ad distantiam Saturni, vt I ad 20872: quae magnitudinis ratio, cum ad huc in sensum cadat, ob parallaxin quam Saturnus in hac elongatione facit: idcirco si dicamus vt 1.