Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 27
Unproofread scanNot analysed yet
Vti rectè demonstratur è propositione 16. l. 12. Euclid. Et constat per hosce numeros I. 3. 9. 76. in triplicantime ratione positos: &27. ομαι hac ratione vt exemplo rem declaremus Canicula in firmamento totam solaris coeli sphaeram excederet vicibus trigineae cadat. Distantiam porro firmamenti à terra 13133376, non esse nimiam patet inde, quòd haec distantia in eadem sit ratione, ad semidiametrum orbis magni, in qua est distantia Saturni ad semidiametrum orbis terreni, quę tamen orbis terreni semidiameter, ad ipsam Saturni distantiam sensibilis est. Consentit etiam Tycho Brahe, qui l. I. Progymn. pag. 480. &481, facit distantiam Saturni à terra ex sententia Copernici remotissimam esse semidiametrorum terrestrium, 12900, quam pro distantia firmamenti acquirenda ait, plus quam septingenties debere multiplicari: si itaque ipsam ducamus in 800, prodibunt semidiametri terrestres 10320000; è quibus easdem ferme eliciemus stellarum firmamenti magnitudines, quas ante asserueram. Hanc tantam firmamenti immensitatem, &stellarum vastitaall. 1. Retem ipsemet Copernicus (a) satis animaduertit, neque dissimulare auuol. c. 6. dent (b)eius asseclae; sed inde Conditoris maiestatem amplificatum b) Rheticus eunt; ridiculè, cum tantillae appareant, &doctissimus quisque imin 1. Narr. manitatem hanc vix intelligat. Sapientiores autem Astronomi &olim &nunc hanc speruacaneam molem molestè rectè tulerunt: el. de num. Haec itaque, inquit subtilis Archimedes, quae apud Astrologos c Arenae in conscripta inueniuntur, refutans &commutans Aristarchus Samius, principio. suppositionibus quibusdam scripta quaedam tradidit, in quibus id perspicitur, ex his quę illic supposita sunt euenire, mundum dicto hactenus mundo esse multiplicem. Nam apud eum supponitur, stellas quae non errant &Solem immobilem permanere; terram verò circa Solem ferri in circuli circumferentia, qui est in medio cursu situs. Sphaeram verò stellarum fixarum circa idem centrum cum Sole sitam esse, ea verò magnitudine haberi, vt circulus circa quem positum est terram ferri, eam habeat proportionem ad stellarum fixarum. distantiam, quam habet centrum cuiusque sphaerae, ad suam circum ferentiam. Hoc vtique constat esse non posse. Nam, Praeter dicta sequeretur quamlibet firmamenti stellam etiam minimam libero visam oculo maiorem fore multo, quam sit totum coelum solare; eo quod cuius libet stellae ratio ad circulum firmamenti maximum sensiblis sit, coeli autem solaris magnitudo, ex sentenria Copernicana neque ad radium quidem talis circuli sentiatur: nam sicut terrae globus, in nostra communi sententia se habet ad firmamentum, ita ad illudmet se habet coelum Solis in opinione Copernicana: atqui terra ad firmamentum est insensibilis, teste experientia; igitur &coelum solis, secundum opinionem Copernicanam.