# Disquisitiones mathematicae 28

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/28

Vnde interrogare luberet, 1. Cui bono tantae machinae; an productae ob tantillum terrae punctulum? Cur igitur, 2. Tam remotae, vt tantulae appareant, & nihil ferme in terram possint? 3. Ad quid insana illa inter ipsas atque Saturnum vorago? frustra scilicet sunt omnia, quibus ratio probabilis nulla patrocinetur. Quapropter non male Tycho Brahe: Copernicus aliud quoddam, inquit, non minus absonum atque incredibile potius admittere voluit, tantam nimirum capacitatem inter supremum Saturnum & affixarum sphaeram conprehendi; vt annuus orbis terrae eius respectu, prae nimia illa intercapedine, insensibilis redditus prorsus euanesceret, id est, vt nulla esset proportio. Qua de re alibi, quam extra omnem fidem sit, quantaque absurda hanc positionem sequantur, agemus, &c. Argumenti Nucleus. 1. E motu terrae Copernicano partim multa Sacrae scripturae loca, partim communes Astronomorum loquendi formulae detorquenda sunt in praeposterum sensum, absque vlla neceßitate; cum in sensu plano defendi omnia commodissimè poßint: igitur ipse admittendus non videtur. 2. Motus terrae Copernicanus facit quamlibet stellam primam, trigecu. plam eoque ampliorem ad integrum coelum solis; & eodem stellulam quamlibet in sphaera stellata visam, maiorem: igitur admittendus non videtur. 3. Motus terrae Copernicanus inter Saturnum & firmamentum interijcit immensam quandam distantiae vastitatem, cuius vsum ipsi ignorant: igitur admittendus non videtur, & c. XIV. Argumentum è motu diurno. Motus terrae annuus asserere Copernicanos cogit, conuersio nem eiusdem quotidianam; alias idem terrae hemisphaerium continenter ad Solem esset conuersum, obumbrato semper auerso. Hanc autem terrae girationem impossibilem esse sic demonstramus. In confesso est apud omnes, etiam Copernicanos a) grauia deorsum rapi secundum lineam verticalem ad centrum terrae, leuia sursum ab eodem in eadem ferri.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
