Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 29
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in apposito schemate, sphaerula A, limax E, Grando, nix &pluuia G, Gauia M, perpendiculum TV, &lapillus X recta deorsum versus C centrum terrae; contra ab eadem BNL terra, sursum tendunt fumus Kè camino L, sagitta R, emissus bombarda globus Q, missile ignitum S; nidulo autem suo O, ad perpendiculum OP superuolitat dulciter cantillans alauda P; sic petrae F, coruus D; &pisciculo N, Gauia M recta supereminet. &hoc quidem saepe satis diu, &c. Hoc posito irrefragabili fundamento: cum terra viginti quatuor horis vnam periodum obsoluat, necesse est vnumquodque punctum in terra sub aequatore constitutum conficere. Vno die naturali milliaria germanica Hora vna milliaria germanica, Scrupulo vno primo, milliaria germanica Scrupulo vno secundo, milliaria germanica Si milliare vnum sumatur pro 4166 passibus, vt Orontius sumit. In nostro vero climate, graduum latitudinis 48. fertur terra Motu diurno milliaria germanica Motu horario, Vnius scrupuli Vnius secundi, His positis; necesse est terra circulariter motâ, omnia ex aëre eidem