# Disquisitiones mathematicae 31

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/31

& ex hoc in y vno die: & sic cum terra versabitur proportionaliter, ex y in e per δι; ex e in iper 6; ad 6, ad 1, ad κ, in C centrum vniuersi. Eadem fient in simili proportione, cum auibus, fumo, igne, nubibus aliisque in aëre libro ad horas integras subinde immobiliter pendulis. Quibus inconcußè positis teste aeterna experientia; aliquot oriuntur Copernicanis dissoluendae Quaestiones primae. 1. Motus iste circularis grauium & leuium, à quo est principio? interno an externo? 2. Si ab externo; Deûsne illum excitat per continuum miraculum? An verò Angelus, an Aër? Et hunc quidem multi assignant. Sed contra. 3. Quid circumagit aërem, natura an violentia? Primum est contra veritatem & experientiam & Copernicum l. 1. c. 8. Secundum non sufficit. 4. Qui enim fieret vt aër raptus violenter, terram vbique inuiolata motus proportione assequeretur? 5. Quare ipsius resistentia aut nulla esset aut nulla appareret; contra omnem vi delatorum experientiam? 6. Quae caussa esset, vt vis à terra ipsi impulsa, è terrae vtique contactu, languidissima esset propeterram, fortissima remotißimè? cum necessario pernicitas aëris supremi grauia secum trahentis esset maxima, infimi minima? & tamen necessariò esset terrae rapientis vis infima ad incumbentem aërem maxima; suprema ad dissitum aërem minima? Ista experientiae & rationi reclamant. 7. Quis deinde aëri vi rapto, hanc efficaciam tribueret, vt ipse secum alia corpora tam leuia quam grauia, ad exactam circulationis terrenae proportionem secum deueheret? 8. Qua arte aeque proriperet plumam & plumbum? fumum & fimum? 9. Quare ventus Circius equitis Cataphracti raptor, aut alij ventorum turbines rapidissimi, id in contrarias mundi plagas non possent? 10. Quare aquae, elemento densiori, id esset denegatum? Videmus enim in Lycos aut torrentes deiectum lapillum ita prouehi, vt tamen grauitas ad fundum tendens, protrusionem illam multum remoretur. Experientiae passim occurrunt.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
