Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 32
Unproofread scanNot analysed yet
Nauis enim fluuio gestata in eodem lapidis proiecti loco sita, lapidis eiusdem fluxum etiam prius anteuertit, quàm ille fundo desidat. Densiora autem aptiora sunt ad raptum violentum inferendum, quam tenuiora. Copernico autem contraria sedet opinio: nam lapillus decidens aëri resistere nequit penitus, aquae verò multum potest. 11. Quomodo tandem altior aëris regio secundum Copernicum quieta, id praestaret? Ex hisce igitur horumque similibus luce clarius est, motum hunc grauium atque leuium extrinsecus aduenire neutiquam posse. Qui si iam adscribatur principio interno secundum naturam, oboriuntur iterum difficillimae imo inextricabiles Quaestiones secundae. 1. Principium illud internum vel est accidens vel substantia. Si primum, qualenam illud? nam qualitas loco motiua circum, hactenus nulla videtur esse agnita. Quae etiamsi esset, quomodo tamen inueniretur in rebus tam contrarijs? in igne vt in aqua? in aëre vt in terra? in viuentibus vt in anima carentibus? Si secundum, illud est aut materia, aut forma, aut compositum: sed repugnant iterum tot diuersae rerum naturae, quales sunt aues, limaces, saxa, sagittae, niues, fumi, grandines, pisces, &c. quae tamen omnia specie &genere differentia, mouerentur à natura sua circulariter, ipsa naturis diuersißima, &c. 2. Si terra staret per voluntatem Dei, rotarenturne caetera an non? Si hoc, falsum est, à natura girari: si illud, redeunt priores quaestiones. Et sanè mirum esset, quod Gauia M, pisciculo N; &alauda P nidulo suo O; &coruus D limaci E petraeque F, etiam volens imminere non posset: quod autem non posset, inde patet; quia circularis iste motus qui illas abriperet, esset simpliciter naturalis, cui resistere animal cum sit necessarius &naturae omnimodè repugnet contrarius, neque posset neque vellet. In tantum autem naturalis &necessarius esset, vt animal etiam mortuum eodem ferretur. 3. Insuper qui fit vt istę res tam variae tantùm moueantur ab occasu in ortum, parallelos ad aequatorem? vt semper moueantur, nunquam quiescant? 4. Quare quo sunt altiores celerius, quo humiliores tardius? vt patet in YZ, &à β. &c. Quare quae aequinoctiali propiores in maiori, quae remotiores in minori circulo ferrentur? vt patet in Λμ, &YZ, &c. 6. Quare pila eadem A, sub aequinoctiali tota circa centrum terrae C, ambitu maximo, celeritate incredibili; sub polo verò V, circa centrum proprium giro nullo, tarditate suprema voluetur? ita vt vno die naturali vna conuersio perficiatur, puncto V in ξ, &ex hoc in o reuertente, dum pila simul recta descendit.