# Disquisitiones mathematicae 34

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/34

Item si in parte concaua B, terrae HI, suspensus lapis F & liberatus decidat in centrum A, separabit se à toto, contra Copernicum; si pendeat, refragatur omnis experientia, cum videamus integros fornices corruere, &c. Neque igitur motus rectus per accidens est grauibus & leuibus, vt volunt Copernicani; neque circularis à natura aut violentia esse potest, vt probatum: igitur nullus; impossibile igitur est terram omnino in circum agi. Prorsus igitur commentitia est motae terrae hypothesis, stantis vera. Valeat octauus iste & ferrugineus planeta; quem dum praecipuus quidam Copernici defensor, vno quodam motu composito circa Solem instar rotae versat, & è motus quotidiani reuolutione orbitam quodammodo annuam generat, non videt quod vel circulum annuum aequo minorem, vel orbem terreum iusto multo fabricet maiorem, contra ipsammet Copernici sententiam, & veritatis doctrinam. Nam secundum huius auctoris opinionem ambitus maximus Eclipticae, vel Orbis magni, quem terra vno anno designat, est aequalis trecentis & sexaginta quinque peripheriis Aequatoris terrestris, propterea, quod globus terrestris tot conuersiones absoluat, quot sunt dies in anno, nimirum 365. Iam secundum Copernicum semidiameter terrae facit milliaria germanica 860: diameter 1720; quae triplicata exhibebit maximum terrae ambitum milliariorum 5160', quantam quotidie terra portionem percurrit in Ecliptica, secundum dictum auctorem: cum ergo terra vno anno absoluat totam Eclipticam, complebitur ea ex arcubus trecentis sexaginta quinque, quorum vnus, diei naturali respondens sit milliariorum 5160. maximus ergo orbis magni circuitus existet milliariorum germanicorum 1883400; qui est nimis paruus & contra Copernicum & omnes alios: cui Orbis magni semidiameter complectitur milliaria 1038880: diameter autem 2077760; & consequenter peripheria maxima 6233280: qui numerus ad 1883400. plus quam triplus est.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
