# Disquisitiones mathematicae 35

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/35
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/35

Quod si contendas ambitum Copernicanum terrenis reuolutionibus compleri, fiet terra iusto maior: etenim si numerum 6233280 per 365 partiaris, prodibit in quotiente 17074, maximus terrae ambitus milliariorum septendecim millium & septuaginta quatuor; quod iterum contra Copernicum & omnes alios, cum numerus hic 17074 sit ad hunc 5160, plus quam triplus. Neruus Argumenti. 1. Motus terrae Copernicanus tollit ex vniuerso motum rerum simplicem sursum & deorsum: igitur non est admittendus. 2. Motus terrae Copernicanus inducit necessario rebus omnibus tam à centro quam ad centrum latis, motum aliquem circularem, cuius tamen principium siue naturale siue non naturale; siue internum siue externum aßignari absque innumeris absurdis non potest: motus igitur terrae non est admittendus. 3. Motus terrae Copernicanus facit motum rectum grauibus accidentiarium & quasi violentum; contra circularem necessarium & naturalem: rebus natura diuersißimis, vnam mouendi naturam dat: lapidem è centro terrae sponte euocat sursum, eundem ne decidat à fornice deorsum, solo amore quo cum toto versari cupit suspendit, &c. quae omnia rationi & experientiae aduersantur: igitur motus terrae non est admittendus. XV. Locus quietis terrenae est centrum vniuersi, ita vt ab eo eductae in extremum coelum rectae omnes inter se geometricè aequentur. Ratio est grauitas terrae, quam rem eleganter persequitur Macrobius l. 1. c. 22. In Som. hisce verbis. Semper pondera in imum. natura deducit. Nam & in ipso mundo vt esset terra ima, sic factum est. Quidquid ex omni materia, de qua facta sunt omnia, purissimum acliquidissimum fuit, id tenuit sumitatem, & aether vocatus est. Pars cuiminor puritas, & inerat aliquid leuis ponderis, aër extitit, & in secunda delapsus est. Post haec quod adhuc quidem liquidum, sed iam vsque ad tactus offensam corpulentum erat, in aquae fluxum coagulatum est. Iam verò quod de omni syluestri tumultu vastum, impenetrabile, densatum, ex defecatis abrasum resedit elementis, haesit in imoQuod demersum est stringente perpetuo gelu, quod eliminatum in vltimam mundi partem, longinquitas solis conaceruauit. Quod ergo ita concretum est, terrae nomen accepit, &c. Cum cuius grauitatis centro conuenit exactè centrum magnitudinis, (a) vt ex aqua & terra vnus existit globus. Centrum grauitatis est id, (b) quod delato corpore graui in medium vniuersi, idem cum centro vniuersi efficitur.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
