# Disquisitiones mathematicae 36

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/36

Vnde fit: vni corpori graui, vnicum tantum esse grauitatis centrum; vnicum enim tantum punctum cum centro vniuersi commune habere potest: quod proinde varietur, pro augmento vel decremento corporis illius: vnum verò corpus hic sumitur laxè, prout vnum fit diuersorum etiam contiguitate, aliquo tamen vinculo colligata, &c. ex his sequentia deduco Consectaria. 1. Cum globus terrenus in continuo sit augmento & decremento, propter generationes physicas perpetuas & corruptiones particulares, nec non euaporationes, exhalationes, &c. necessario variatur ipsius grauitatis centrum. 2. Vnde fit ipsum perpetua quadam trepidatione, nequaquam tamen sensibili vacillare, è parte rei. 3. Partes terrae de nouo adiunctas eo vsque grauitare, quousque terra grauitatis suae centrum, cum centro vniuersi vniat. Alias enim tota Aristotelis ratio caderet, cur centrum terrae cum centro vniuersi coincideret. An autem grauitent partes terreae, centro grauitatis terrenae vnito cum centro Vniuersi, dubium est. Multa suadere, multa videntur dissuadere; nos in medio rem relinquimus. 4. Motum perpetuum artificialem non repugnare naturae. Pendeat enim circa A centrum Vniuersi, gnomon quidam grauis ABC, ligatus ad axem DE, sustentatum columellis DF, & EG, in polis D & E volubilem; vel fixum quidem ipsum in polis, circa quem tamen volubilis sit gnomon ad A. Hisce datis, dico fore, vt gnomon ABC rotetur ex C in H versus I, & ex hoc reuertatur in C, & ab hoc rursus digrediatur in H, modo priore, & sic in perpetuum.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
