# Disquisitiones mathematicae 38

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/38

Nam si aequalis & similis gnomon huic adhaereret versus partem D, tunc tota moles centro A, insistens, in aequilibrio penderet, nullusque motus fieret: igitur ablata parte dimidia, necessarium est, alteram moueri, iuxta leges & experientias staticas. Quod si gnomon curtatus MBCN ad solum punctum N ligatus esset, cęteroquin liber, rueret ipse vtique & casu ipso describeret punctum C, arcum ferè semicircularem, donec in inferiorem perpendiculi partem deueniret, ibique consisteret, cum verò iam tota vis, gnomonis integri in A verticem incumbat, fiet reuolutio integra & perpetua circa idem A. Multo autem amplius hoc accideret, si ad centrum A insisteret vel lunula ACLA, vel securicula AKC, vel denique solus globus S è filis duobus ferreis AB & BC, aut vnico ANC arcuato dependens. Motus itaque perpetuus circularis ex hisce fieri posse demonstratus esto. Quo sit, vt si globum Sfaciamus esse terram, circa A vniuersi centrum violenter pendulam, cogitatione percipi possit, quomodo rotaretur: sed talis giratio è parte rei nec est, neque si esset, Copernicanos quidquam iuuaret, cum per ipsam phoenomena nulla saluarentur. 5. Aquam, si terra non obsisteret, ad centrum vniuersi naturali appetitu defluxuram: quod & ipsius grauitatis centrum, sit centrum terrae atque omnino vniuersi, vt rectè demonstrat Clauius. Vnde grauitas terrae & aquae, non specie sed gradu differunt. XVI. Aqua enim natura sualeuior terrae innatat, vnumque cum eadem globum circa idem commune vniuersi & grauitatis atque magnitudinis centrum efficit: qui quidem rotundus est non geometricè, sed astronomicè; qua etiam acceptione instar est centri. Nam altitudo summa montium, & ima vallium mariumque depressio, est medium milliare germanicum apud Clauium; erit itaque coniuncta vtraque, ad semidiametrum terrae, vt 1 ad 760 plus minus; vel si altissimo monti aut profundissimae voragini concedamus integrum milliare germanicum in mensura perpendiculari, erunt amboiuncta vt 1 ad 400 circiter. Si igitur 1 ad 400, in re non valde magna, vix est sensibile (ecquis enim è quadringentis aureis vnius subtractionem notet?) quanto minus illud idem I. ad distantiam quae est à terra ad planetas, atque ad fixas percipietur?

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
