Latin
ARGVMENTVM EX MOTV ET
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 39
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc apparet vecors quorundam maginatio, qui sibi persuadent, se in altissimo monte positos sidera maiora, in humillima valle minora visuros: cum neque ipsa terrae semidiameter vllam sensibilem aspectus variationem afferat, vt patet exorientibus, mediantibus, occidentibusque stellis, quae vbique aequè magnae visuntur; quanto minus id fiet ob duo milliaria germanica? In schemate adiecto, ex A centro terrae discriptus arcus BC sit motus solis semidiurnus, linea verticalis sit AB, horizontalis sensibilis DE: dico oculum D in superficie terrestri constitutum minus distare à puncto verticali B. quam ab horizontali E, &quidem tanto minus, quanta est semidiameter terrae DA. Cum enim DE sit horizon sem visibilis, aequidistabit horizonti rationali AC; arcus autem E C sensu non differt à linea recta, neque angulus ACE ab angulo CAD, ideoque DE &AC aequantur, est autem AB aequalis etiam rectae AC; igitur AB &DE aequuantur: maior est autem AB quam DB, semidiametro terrae DA, tanto igitur &DE maior est quàm DB. Soligitur in Horizonte E vel C positus, videtur per radium DE vel DC longiorem, quam in meridie per radium DB. Et cum minor non appareat in E quam in B, patet semidiametri terrenae id est rectae FE rationem, ad totam distantiam DE prorsus duanescere. Quanto igitur minus percipietur duorum milliariorum recessus vel accessus? Dixi DE aequalem esse rectae AC ad sensum, in re enim est minor, DE quam AC, per 7. l. 3. Vnde etiam excessum eius super DB minorem esse oportet, semidiametro terrae DA, propterea quod DF &DB sint aequales: in sensum tamen differentia ista non cadit. Quod si solem collocemus ad H, ducta D Hostendet per excessum GH, quanto sol videatur remotior in H quam in B; nam DB &DG aequantur per definit. circuli.