# Disquisitiones mathematicae 42

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, ARGVMENTVM EX MOTV ET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/42

Moueatur igitur recta AE, circa centrum A, super rectam DF, versus & vltra F, motu quocunque tandem, secumque deferat B centrum Solis, & sectio quam facit cum recta DF vocetur G. Igitur cum D F sit parallela ad AC, recta AE secans rectam DF in G, secabit etiam A rectam AC in A; & cum ex hypothesi recta AE rectam DF semper secet in puncto, aliquo quod sit G, semper etiam secabit rectam A C in puncto A; in aeternum ergo cum eadem nunquam concurret; punctum igitur B, id est Solis centrum, nunquam perueniet ueniet in C.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
