Latin
45
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 45
Unproofread scanNot analysed yet
id quod in tertia serie conspicitur, tunc extra omnes semipedes coniunctos, qui sunt AH, HC, CK, KE, EM, &c. restabit longitudo semipedum HB, IC, KD, LE, &c. in spacio MF, quod vtique spatio residuorum aequatur. Aut igitur residuorum Longitudo est infinita aut non; si hoc, neque numero infinita sunt residua, quod est contra hypothesin. Si illud, reproducat Deus residua destructa, &spacium MF ipsis debitum tribuat; eritque totum infinitum AM, clausum terminis G &M; id quod est impossibile. Idem eueniet in linea NS, &c. totam quippe AF non aequabit, alias &dimidij pedes residui totam aequarent per pronunc. 1. l. 1. Eucl. Quod est impossibile, per pronunc. 9. Quod si lubeat omnes semipedes protrudere versus F, vti apparet in serie quarta; tunc extinctorum omnia spaciâ conueniunt inter punctum G; &semipedem AH, iterumque distantia infinita GA, terminis G &A clauditur; quod est impossibile. Impossibile est igitur infinitam dari extensionem neque igitur aut coelum immenium, aut stellae innumerae existent. XX. MulXX. Multitudinem nihilominus stellarum solus ille numerat, &coelorum profunditatem mensurat, qui omnia in numero, pondere &mensura fecit.