# Disquisitiones mathematicae 45

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, 45. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/45

id quod in tertia serie conspicitur, tunc extra omnes semipedes coniunctos, qui sunt AH, HC, CK, KE, EM, &c. restabit longitudo semipedum HB, IC, KD, LE, &c. in spacio MF, quod vtique spatio residuorum aequatur. Aut igitur residuorum Longitudo est infinita aut non; si hoc, neque numero infinita sunt residua, quod est contra hypothesin. Si illud, reproducat Deus residua destructa, & spacium MF ipsis debitum tribuat; eritque totum infinitum AM, clausum terminis G & M; id quod est impossibile. Idem eueniet in linea NS, &c. totam quippe AF non aequabit, alias & dimidij pedes residui totam aequarent per pronunc. 1. l. 1. Eucl. Quod est impossibile, per pronunc. 9. Quod si lubeat omnes semipedes protrudere versus F, vti apparet in serie quarta; tunc extinctorum omnia spaciâ conueniunt inter punctum G; & semipedem AH, iterumque distantia infinita GA, terminis G & A clauditur; quod est impossibile. Impossibile est igitur infinitam dari extensionem neque igitur aut coelum immenium, aut stellae innumerae existent. XX. MulXX. Multitudinem nihilominus stellarum solus ille numerat, & coelorum profunditatem mensurat, qui omnia in numero, pondere & mensura fecit.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
