# Disquisitiones mathematicae 46

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, 46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/46

Ad haec enim exactè rimanda & visus humanus hebescit, & instrumenta omnia deficiunt, ob immane interuallum. Tubus tamen opticus nuper à Germania inuentus, ab Italia excultus, in lucem multa protulit, orbi hactenus incognita. Nam quacunque directus in Firmamentum, vix est quin stellulas aliquas admodum viuaces ostentet, quae alias aciem omnem naturalem effugerent: Vnde coniectari licet, ipsas eidem valdè immersas esse. Idem plures nobis planetas detexit; eorum qui hactenus, noti fuere, quodammodo stipatores: Jouis quidem valde nobiles quatuor; Saturni verosimiliter duos: quorum prima inuentionis gloria meritò celebratur doctissimus Mathematicus D. Galilaeus Galilaeus, Nuncio suo Siderio iam pridem illustris. Idem tubus Venerem Lunatam, & Lunam asperam, & Solem maculatum monstrauit; aliaque indies caelo terraque mirabilissima, vtilissima, iucundissima ostendit. XXI. De numero, ordine, situ coelorum inter Auctores non conuenit. Alijs nullum, alijs vnum, alijs plures ponentibus. Hieronymus Fracastorius nobilis Medicus anno 1574, post Nicolaum Copernicum edidit Homocentrica, in quibus contendit omnia coeli phaenomena defendi posse per solas sphaeras simpliciter terrae homocentricas; eliminatis omnibus tam excentricis, quàm epicyclis motibus. Nam siderum augmenta & decrementa ad visus aestimationem facta, non accessui eorundem aut recessui tribuit, neque ei quod inter nos & Lunam spargitur medio; sed orbium caelestium interiectioni, qui suo interuentu conum sideris radiosum ab oculo exceptum ita constringant alias vt paruum sidus; relaxent alias, vt magnum obtutibus occurrat; quod totum accidat sola coeli illius intercursantis varia densitate aut raritate, qua fiat vt sidus in ipsum accidens hoc modo refractum vel augescat oculo, vel eidem decrescat. Affectiones autem variorum motuum, quales sunt stationes, progressiones, retrogradationes, &c. defendit alijs mirificis introductis motibus, quos ipse orbibus suis Circitoribus, Anticircitoribus; Circumducentibus, Contrauectis, &c. affingit. Vnde factum, est, vt apud ipsum coelorum numerus, qui singuli totam terram

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
