# Disquisitiones mathematicae 48

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SYSTEMA FRACASTORIANV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/48

Sed haec doctrina non placet, tum quod nulli Astronomi eam acceptent, sed omnes vnanimiter reijciant; tum quod ipsa tanta caelestium machimarum copia sit prodigiosa: tum quod neque sic Phaenomena caeli sarta tecta custodiantur; tum quod experientia aduersetur, ratio reclamet. Experientia quidem; Quia constat Venerei motus centrum proprium esse Solem; Iouiorum planetarum, louem; Maculas solares, circa solem ferri. Sunt igitur in coelo lationes epicyclares. Ratione; quia si astra apparentem suam magnitudinem acquirunt sola refractione, necessarium est eam aliquando fieri à linea perpendiculari, tum videlicet, cùm ipsa solito maiora affulgent; necesse est igitur, aërem nostrum coelo refringente multo subtiliorem esse, quod est absurdum. Necesse est in omni plenilunio astra cum Luna coniuncta, eo quod per idem Lunare coelum ad nos traluceant, in eadem, qua solet Luna proportione augeri; quod est falsum. Necesse est, in omni Lunae Solisque coniunctione, Solem instar Lunae imminui non lumine sed corpulentia; quod est falsum. Necesse est omnes firmamenti stellas, propter subtercurrentes sphaeras planetarum, in perpetua magnitudinis vicissitudine versari, quod est inauditum, &c. Quae cum omnia sint monstrosa, fieri nequit, vt hi aspectus sola refractione contingant, sed oportet fateri, siderum locali accessu & recessu ista euenire. Sunt igitur in coelo lationes excentricae. Vana igitur & fictitia est homocentricorum speculatio. XXII. In Excentricos igitur & Epicyclos reliquae omnes Astronomorum sectae facilè conspirant, sed modis differunt: ideoque & numero & situ coelorum non conueniunt. Copernicus omnia circa Solem, partim in Excentricis, partim in Epicyclis mouet; de quo est actum disquisitione decima tertia. Christophorus Clauius, Mathematicarum disciplinarum restaurator, ęterna memoria dignus, post Ptolemaeum & alios, omnia sidera circa terram partim in Excentricis partim in Epicyclis mouet. quam doctrinam totam complexus est primum coelis totabilus decem; id quod & Alphonsinae, & auctoris cuiusdam anonymi, à Cunrado Dasypodio editi, Hypotheses orbium

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
