# Disquisitiones mathematicae 50

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SYSTEMA CLAVIANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/50

Tum Sol venit, trium sphaerarum rector: supra quem ordines ducunt Mars, Iupiter, Saturnus, quatuor quilibet orbium Dominus. Quos gremio suo claudit Firmamentum, octaua & vltima sphaera Aristotelis aeuo; sed nona accessit postmodum ante & post natum Christum à Ptolemaeo potissimum adiuncta; cui addidit aliquod saeculis post Alphonsus Rex cum aliis decimam; donec tandem aeuo nostro Antonius Maginus Mathematicus clarissimus, & cum eo Christophorus Clauius adiecerunt vndecimam, ex inuentis à Nicolao Copernico motibus: vti habetur apud eundem Clauium loc. cit. Et hoc quidem Clauij atque Magini Systema fuit tunc, cum in contrarium nihil affulgeret à coelo; at vero postquam sagax ille tubus dioptricus orbi coelitus obtigit, sententiam vterque mutauit suam: etenim D. Maginus aliud quoddam coeli Systema moliri videtur, in quo coelorum motus Retardatione veluti quadam saluentur; cui simile quid inuenitur apud Martianum Capellam: Clauius verò, moriturientem imitatus olorem, vltima operum suorum editione, tom. 3. in Cap. I. Sphaerae Ioan. de Sacro Bosc. pag. 75. vltima vitae aetate, ita cecinit. Nolotamen hoc loco Lectorem latere, non ita pridem ex Belgio apportatum esse instrumentum quoddam instar tubi cuiusdam oblongi, in cuius basibus compacta sunt duo vitra, seu perspicilla, quo obiecta à nobis remota valde propinqua apparent, & quidem longè maiora, quàm re ipsa sunt. Hoc instrumento cernuntur plurimae stellae in firmamento, quae sine eo nullo modo videri possunt, &c. Luna quoque, quando est corniculata, aut semiplena, mirum in modum refracta & aspera apparet, vt mirari satis non poßim, in corpore Lunari tantas inesse inaequalitates. Verum hac de re consule libellum Galilaei Galilaei, quem Siderium Nuncium inscripsit, Venetiis impressum, anno 1610. Inter alia quae hoc Instrumento visuntur, hoc non postremum locum obtinet, nimirum Venerem recipere lumen à Sole instar "Lunae, ita vt corniculata nunc magis nunc minus, pro distantia eius à Sole appareat. Id quod non semel cum aliis hic Romae obseruaui. Saturnus quoque habet coniunctas duas stellas ipso minores, vnam versus orientem, & versus occidentem alteram.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
