# Disquisitiones mathematicae 52

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SYSTEMA CLAVIANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/52
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/52

etiam ipse circum telluris eccentron meat. Et de Joue ita: Ascensus Iouis descensusque eccentron esse terram, ipsum quoque circulum contestantur. Neque disparia de Saturno colligere licet. Cum igitur iste Martianus quinque planetas excentricos terrae, circumuehat Soli, ab hypotyposi Braheana non multum aberit, praesertim quòd in fine ita scribat. Cursus diuersitates altitudinisque, caussas consistendi, retrogradiendi atque incedendi, omnibus supradictis importat radius Solis affulgens: qui eas percutiens aut in sublime tollit, aut in profundum deprimit, &c.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
