Latin
SYSTEMA CLAVIANVM
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quae omnia certè aliud innuunt nihil, quam in Capellae sententia, Solem quinque planetarum moderatorem ¢rum esse. Vnde probabile valde, ex ipso suum Systema construxisse Tychonem, pauculis superadditis. Quod quidem Martiani Systema an illud sit, quod Clauius exquiri iubet, ignoro equidem; hoc certum multis huius temporis Astronomis ipsum arridere, eo quod Phoenomenis coelestibus valde congruat, &cum Copernicano nihil, cum Ptolemaico plurimum participet; superfluitatem conuersionum coelestium amputet, &paucioribus coelis omnia facillimè defendat. In eadem Martiani sententia iam olim etiam antiqui fuerunt. Sic enim scribit Vitruuius, sa) Mercurij autem &Veneris stellae, circa Solis radios Solem ipsum vti centrum itineribus coronantes, regressus faciunt, &c. XXIII. Ordo igitur coelorum habetur ex ordine planetarum, qui talis est: Luna; Sol; Mercurius; Venus; Mars; Iupiter; Saturnus: qui quidem ordo secundum planetarum Auges est desumptus, &habetur etiam simile quid apud Clauium tom. 3. pag. 42. Nam si secundum centra motuum procedamus, Luna terram circuit; Solem Venus &Mercurius; quod &tres alij praestant errores, circumgirantes simul terram, &sic numerus coelorum minor euadet, si eos solos computemus, qui terram ambiunt. Quae Veneris apparitio lunata certa reddidit. Vnde numerus, materia, profunditas &his similes coelorum proprietates certo nondum constant: de quibus tamen in praesenti nil decernitur. Magnitudines siderum tam verae quàm visuales neque dum plenè sunt perspectae; aliis aliter cernentibus &decernentibus. Caussa varietatis huius est, quod ad magnitudinem visualem attinet, maior minorque obseruatorum in stellis aestimandis accuratio; visuum differentia: nam qui acie oculorum praepollent, ijs sidera minora plerumque; qui hebescunt, maiora compagent: ex quo ab apparente ad veram quilibet magnitudinem iudicando transit; &sic è visuum, sententiarum discrepantia nascitur; quam mirum in modum inuat alia atque alia siderum à terris assumpta remotio: vt taceam colores astrorum non parum huc etiam erroris deriuare.