# Disquisitiones mathematicae 53

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SYSTEMA CLAVIANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/53

Quae omnia certè aliud innuunt nihil, quam in Capellae sententia, Solem quinque planetarum moderatorem & centrum esse. Vnde probabile valde, ex ipso suum Systema construxisse Tychonem, pauculis superadditis. Quod quidem Martiani Systema an illud sit, quod Clauius exquiri iubet, ignoro equidem; hoc certum multis huius temporis Astronomis ipsum arridere, eo quod Phoenomenis coelestibus valde congruat, & cum Copernicano nihil, cum Ptolemaico plurimum participet; superfluitatem conuersionum coelestium amputet, & paucioribus coelis omnia facillimè defendat. In eadem Martiani sententia iam olim etiam antiqui fuerunt. Sic enim scribit Vitruuius, sa) Mercurij autem & Veneris stellae, circa Solis radios Solem ipsum vti centrum itineribus coronantes, regressus faciunt, &c. XXIII. Ordo igitur coelorum habetur ex ordine planetarum, qui talis est: Luna; Sol; Mercurius; Venus; Mars; Iupiter; Saturnus: qui quidem ordo secundum planetarum Auges est desumptus, & habetur etiam simile quid apud Clauium tom. 3. pag. 42. Nam si secundum centra motuum procedamus, Luna terram circuit; Solem Venus & Mercurius; quod & tres alij praestant errores, circumgirantes simul terram, & sic numerus coelorum minor euadet, si eos solos computemus, qui terram ambiunt. Quae Veneris apparitio lunata certa reddidit. Vnde numerus, materia, profunditas & his similes coelorum proprietates certo nondum constant: de quibus tamen in praesenti nil decernitur. Magnitudines siderum tam verae quàm visuales neque dum plenè sunt perspectae; aliis aliter cernentibus & decernentibus. Caussa varietatis huius est, quod ad magnitudinem visualem attinet, maior minorque obseruatorum in stellis aestimandis accuratio; visuum differentia: nam qui acie oculorum praepollent, ijs sidera minora plerumque; qui hebescunt, maiora compagent: ex quo ab apparente ad veram quilibet magnitudinem iudicando transit; & sic è visuum, sententiarum discrepantia nascitur; quam mirum in modum inuat alia atque alia siderum à terris assumpta remotio: vt taceam colores astrorum non parum huc etiam erroris deriuare.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
