# Disquisitiones mathematicae 54

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SYSTEMA CLAVIANVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/54
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/54

Nam quae sunt albicantiora, maiora sese oculis ingerunt ijs, qui bus nitor rubicundus inest. Edocet hanc fallaciam tubus opticus, qui corpulentias stellarum absque vitio prodit, Arcturumque (quis putaret?) cane maiore haud minorem ostendit. Ratio huius rei est, quod omnia albicantia oculum fortius feriant, & se quasi sola, caeteris extinctis, sensui violenter sistant. Experire hoc, si lubet, in carbone & candela accensis: haec illo licet minor sit, eminus tamen visa apparebit maior, innumerae occurrunt aliae huius rei experientiae. XXIII. Diuersitas porro colorum tam in fixis quàm erraticis sideribus, non à Sole, sed ex ipsorum interna dispositione venit elicienda. Nam licet ipsa lucis (a) in se expertia sint, & tantum à Sole illustrentur, luce eiusdem claritatis, naturae & virtutis; nihilominus tamen eandem in sese imbibitam, pro suae materiae aut physeos constitutione attemperant, & ad nos sub aliis aliisque coloribus refundunt: è quo verosimiliter tam varia ipsorum in haec inferiora virtus dimanat. Experimur enim aliter calorem à fornace ferrea, aliter à testacea profectum, suam in corpora nostra exserere vim; aliteritem radios solis cristallo, aliter aqua, aliter ligno tenui tingi: cum tamen id totum non soli aut eius luci, sed corpori cui lux a sole accidit, sit adscribendum. Modus verò colores genuinos planetarum dignoscendi, à triennio nunc hic vsitatus, optimus est iste, vt vitrum concauum eximatur tubo, solum conuexum relinquatur; tunc enim sese natura coloris sideralis apprimè insinuat, specie stellae directa, sed valdè latera & simul integra vix visa, quorum illud oculo praesertim, hoc tubi angustiis tribuendum; eoque magis haec eueniunt, quo amplius d ducitur fistula. Neque hic tamen suae desunt radio stellari lacunulae nigrae, gemmulae micantes; quarum illę vitri bullis, sunt referendae: signa huius rei sunt: quod omnes oculi easdem inueniant in vitro eodem, tempore quouis; quod vitra diuersa, diuersas excitent ad sidus idem; quod vitrum idem easdem efformet in sideribus diuersis; quod vitrum giratum, easdem circumferat, situ inter sese inuariato: hae, micantes videlicet gemmulae, si constantes luceant, situm seruent, &c. quod frequenter accidit, vitro similiter assignabuntur: si per interualla ebulliunt, & euanescunt, si loco mouentur, si augescunt & decrescunt, magnitudine, claritate, si figuram vertunt, &c. quae non rarò contingunt; oculorum humiditati tribuentur, guttulae enim defluentes hasce coruscationes efficiunt. Signum euidens, quod vnicus oculi nictus aut affrictus, pleraque momento dissipet. Tremor porro qui interim in stella visitur, sicut & fulguratio, scintillationi sunt referenda. XXV.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
