# Disquisitiones mathematicae 56

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, DE STELLIS IN SPECIE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/56

Contra cum radius AF sit tangens Epicycli in puncto F, quod & centrum est Lunae; secabit peripheria Lunae radium F C in M; Linea igitur AM, tangens eam Lunae partem quae intra Epicyclum cadt, cadet etiam intra cauitatem Epicycli: igitur visa Lunae pars MR est intra eandem; pars RL extra: sic tota pars visa NSO est intra, &c. Vnde si Luna circa proprium centrum, E, F, G vel H non mouetur ab ortu in occasum hemispherio inferiore, ab occasu in ortum superiore; sed tantum circuit Epicycli sui centrum C ipsa immota & suo Epicyclo quasi clauus infixa; pars Lunae quae extra cauitatem Epicycli semel est, semper erit; & sic NXO, erit eadem portio quae IVK; & vice versa, TTK eadem quae NSO, &c. atqui IVK videtur in E, NXO non videtur in G; & MRF conspicitur in F, occultatur in H, & contra: igitur si Luna non conuoluitur circa centrum proprium, semper diuersa facie aspicietur: cui tamen quotidiana experientia contradicit, cum Lunae pars visa eadem semper appareat: testantibus id communibus ipsius & antiquis maculis, ab omnibus passim conspectis & conspiciendis. Igitur Lunae corpus non fixum sed mobile est. Ipsa enim, inquit Keplerus, (a) terram circumeundo, alias atque alias Soli partes obijcit, sese ipsa tanquam à verum verteretur, menstruatim ad Solem assans: eo ferè modo, quo Copernicus terram ad Solem ceu ad ignem, dietim conuerti & assari dixit. XXVI. Lunae XXVI. Lunae splendor primarius. Splendor Lunae duplex animaduertitur, primarius & secundarius; hunc ipsa ostendit cum est noua, vltra dies octo, in ea parte quae radios solis excipere nequit; illum in ea quae soli est exposita. Cum verò Luna ipsa luminis omnis (a) expers sit, quod animaduersum est saepe tum à nobis tum ab alijs in plenis ipsius deliquijs, vbi omni prorsus fulgore destituta ingrescit; necessarium est omnem illi nitorem, quo cornua sumit, quo orbem plenum, quo semiple num quo amphicyrton ostentat, a sole aduentitium esse, in ipsamque recipi non per modum speculi, sed nubis; cùm quòd plerumque in sese imbibat, tum quod à se partem reijciat, non vt tersa geometricè, sed astronomicè rotunda. Alias impossibile esset, totam illustrem videri.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
