Latin
VARIETAS
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Septimo, huius ipsius partis vmbrosae triplex inuenitur lucis differentia; nam ordinaria &vbique quodammodo aequalis est ea, quae spatio S TVXZA colligitur; quae autem annulo XZVa Sdesignatur intensior est: quàm tamen splendore superat, tractus quidam βYy λβ, lucidis apicibus passim respersus. quae omnia non ab vno tantum sed à pluribus harum rerum non imperitis &saepe sunt obseruata sedulo per tubos mediocres (qui huc plus conferunt praestantissimis,) 1. Octo. 27. Nouemb. &29. Dec. Anni 1612. necnon 23. April. &alias saepe anno 1613. &visui se dant praesertim in Nouiluniis, neque aliter occurrunt, quàm aliae minutissimae in firmamento stellulae: sed huc solers obseruatoris industria requiritur. XXVII. Lunae splendor secundarius Maior est itaque secundus hic Lunae splendor opinione multorum; quippe quem nonnunquam sole adhuc supra horizontem versante deprehenderint, quod neque primae quidem magnitudinis stellis omnibus contingat; vnde mirum non est, ipsum, si primarius post fastigium domus alicuius lateat, secundarius solus niteat, tantum esse, vt tertiae magnitudinis stellas, addo quandoque secundas, &quod incredibilius, Saturni splendorem si non superet, certè exaequet: experientia certa &cuiuis obuia, à tribus nunc annis frequenter comprobata, in tantum; vt non nemo Mathematicus doctissimus in hunc fulgorem solitarium casu incurrens addubitare coeperit, an plena haec Luna tam alieno tempore esset. Vnde Dico 1. Hunc splendorem non esse innatum Lunae: est communis plerorumque Mathematicorum. Alias maximè emicaret in eius Eclipsi; quod tamen non fit. Constat enim Lunam meditullio vmbrae terrenae superfusam, omni penitus luce &colore destitui. Ferrugineus autem ille color, quem ipsa circa vmbrae terrenae oras versata exhibet, nil aliud est, quàm lux solis vna cum admixtione vmbrae terrenae in ipsam allapsa, &ad nos remissa. vt fusius in Opticis demonstratur. Dico 2. Hunc nitorem à Venere alioue astro in Lunam non proficisci: ita sentiunt plerique, ratio est, quia is aeque emicat in coniunctione Solis &Veneris: vbi tamen si Venus infra Solem est, omnes eius radij à Luna auersi, ad solem conuersi sunt; si supra, cadunt in superiorem Lunae faciem non inferiorem. Altiora autem sidera id ob eandem caussam, multo minus possunt. Dico 3. Lucem hanc à terra in Lunam non deriuari. Ita Macrob. l. 1. in som. Scip. c. 19. &alij contra quosdam Neotericos.