# Disquisitiones mathematicae 59

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/59

Septimo, huius ipsius partis vmbrosae triplex inuenitur lucis differentia; nam ordinaria & vbique quodammodo aequalis est ea, quae spatio S TVXZA colligitur; quae autem annulo XZVa Sdesignatur intensior est: quàm tamen splendore superat, tractus quidam βYy λβ, lucidis apicibus passim respersus. quae omnia non ab vno tantum sed à pluribus harum rerum non imperitis & saepe sunt obseruata sedulo per tubos mediocres (qui huc plus conferunt praestantissimis,) 1. Octo. 27. Nouemb. & 29. Dec. Anni 1612. necnon 23. April. & alias saepe anno 1613. & visui se dant praesertim in Nouiluniis, neque aliter occurrunt, quàm aliae minutissimae in firmamento stellulae: sed huc solers obseruatoris industria requiritur. XXVII. Lunae splendor secundarius Maior est itaque secundus hic Lunae splendor opinione multorum; quippe quem nonnunquam sole adhuc supra horizontem versante deprehenderint, quod neque primae quidem magnitudinis stellis omnibus contingat; vnde mirum non est, ipsum, si primarius post fastigium domus alicuius lateat, secundarius solus niteat, tantum esse, vt tertiae magnitudinis stellas, addo quandoque secundas, & quod incredibilius, Saturni splendorem si non superet, certè exaequet: experientia certa & cuiuis obuia, à tribus nunc annis frequenter comprobata, in tantum; vt non nemo Mathematicus doctissimus in hunc fulgorem solitarium casu incurrens addubitare coeperit, an plena haec Luna tam alieno tempore esset. Vnde Dico 1. Hunc splendorem non esse innatum Lunae: est communis plerorumque Mathematicorum. Alias maximè emicaret in eius Eclipsi; quod tamen non fit. Constat enim Lunam meditullio vmbrae terrenae superfusam, omni penitus luce & colore destitui. Ferrugineus autem ille color, quem ipsa circa vmbrae terrenae oras versata exhibet, nil aliud est, quàm lux solis vna cum admixtione vmbrae terrenae in ipsam allapsa, & ad nos remissa. vt fusius in Opticis demonstratur. Dico 2. Hunc nitorem à Venere alioue astro in Lunam non proficisci: ita sentiunt plerique, ratio est, quia is aeque emicat in coniunctione Solis & Veneris: vbi tamen si Venus infra Solem est, omnes eius radij à Luna auersi, ad solem conuersi sunt; si supra, cadunt in superiorem Lunae faciem non inferiorem. Altiora autem sidera id ob eandem caussam, multo minus possunt. Dico 3. Lucem hanc à terra in Lunam non deriuari. Ita Macrob. l. 1. in som. Scip. c. 19. & alij contra quosdam Neotericos.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
