# Disquisitiones mathematicae 6

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, IOAN. GEORG. LOCHER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/6

PROPVGNA T OR AD LECTORE M. DE PRAESTANTIA, NECESSITATE ET VTILITATE MATHE MATICAE. E suspectus tibi fiam, amice Lector, aut caussam meam agere velle videar, aliorum tibi verba & sententiam promam. Sic igitur Antonius Posseuinus magnus ille Theologus, in sua Bibliotheca; testis omni exceptione maior Quae me caussa impulerit, vt Mathematicas disciplinas, quae loco ac dignitate plerasque superiorum praeeunt, „huc retulerim, ea potißimum fuit, quòd eae non solum reliquis scientiis, & Medicinae, de quibus hucusque est actum, verùm etiam apprimè necessariae sunt belli Ducibus, variis Reipublicae administrationibus, Geographiae studiis, ac proinde item Humanae Historiae. Hactenus viri verba continuata, nunc cito interrupta, ne nimis longus fiam. Neceßitatem, dignitatem atque vtilitatem disciplinarum Mathematicarum illa demonstrant, (quod ad contemplandi atque agendi ratione, Plato & Aristoteles eas asciuerunt, &c. Ac sanè Timaeus Platonis & Physica Aristotelis maximo sunt argumento, quantam proferant lucem philosophiae ipsa Mathemata, &c. Aristotelis verò vniuersa de motu & quiete, de tempore coeloque, ac de animalium progressu historia, totaque illa disputatio physica non tam exemplis, quàm etiam fundamentis geometricis abundat. Primo enim libro in medium adducit tetragonismum Antiphontis, vt illum improbet.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
