Latin
VARIETAS
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 62
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim, vti adiecta figura monstrat, radij Solis AB, CD, per &prope lunare centrum tracti, longiores sunt radio GH, ad marginem: hinc illi hebetantur amplius, hi viuacius transeunt, ideoque circulum illum albicantem ad oram lunae formant: ex eadem caussa fit, vt secundaria ista lux parum remittat ab intensione; cur autem apiculi illi emicent, ratio est, quod solinueniat partes lumini suo magis permeabiles: &ne quis eos vitro tubi adscriptum eat, norit is, illos cum vitro in alias Lunae partes traductum iri, quod tamen haud euenit. Caussa etiam redditur, cur annulus marginalis in deliquio solari aduertatur in partibus soli obiectis, secus in extra positis; quia nimirum trans illas radij solares recta in oculum, trans hasce verò extra oculum cadant. Ex hisce stant sequentia Consectaria. 1. Terra ratione lucis non est stella: cum nimis debiliter luceat. 2. Luna non est terra, neque è partibus terreis aut aqueis conflata. 3. Multo minus est habitabilis, aut viuentium domicilium, sed neque omnino generabilium mater. 4. Luna nec planè diaphana, nec planè opaca, sed vtrumque. 5. Quando Lunae secundarius splendor aut magis aut minus apparet remissus caeteris paribus, id medio tribuendum est, non ipsi Lunae, &c. 6. Annulus lucidus ex aëre circumfusus Lunae, figmentum est, 7. Obscuriores Lunae partes non sunt aqueae; aliâs magis essent tralucidae adde etiam lucis repercussui aptiores. XXVIII. Experientiae luculentae. Quae omnia, vna cum multis aliis dictis &dicendis, vti melius intelligantur; ecce tibi praesens diagramma, in quo sequentia comprehenduntur. Oculus A sub radiis AB &AC, aspicit Venerem BC sphaericam, quae tamen perigaea cornuta est instar Lunae, monstrante tubo.