Latin
VARIETAS
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 65
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse enim sua face omnia collustrat, &absque ipso foret, tenebris ipsa sidera inuoluta iacerent; nullaque lux quae solis non sit, à superiore mundo in hunc descendit. Magnitudo eius à stella nuperâ in sidere Cassiopaeiae anno 1572. visa, superata est bis. Terram centies &quadragies minimùm excedit secundum omnes probatiores Astronomos; Sphaericus est; vt in aliis omnibus principatum obtinet, ita Phaenomenon faecunditate longè primus est. quae quoniam ab aliquot nunc annis prodierunt ab Apelle, in tabulis duplicibus, deinde etiam à D.