# Disquisitiones mathematicae 65

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/65
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/65

Ipse enim sua face omnia collustrat, & absque ipso foret, tenebris ipsa sidera inuoluta iacerent; nullaque lux quae solis non sit, à superiore mundo in hunc descendit. Magnitudo eius à stella nuperâ in sidere Cassiopaeiae anno 1572. visa, superata est bis. Terram centies & quadragies minimùm excedit secundum omnes probatiores Astronomos; Sphaericus est; vt in aliis omnibus principatum obtinet, ita Phaenomenon faecunditate longè primus est. quae quoniam ab aliquot nunc annis prodierunt ab Apelle, in tabulis duplicibus, deinde etiam à D.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
