# Disquisitiones mathematicae 66

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, VARIETAS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/66

Galilaeo; eaque suum adhuc vigorem seruant, vti quotidiana animaduersio quemuis edocet; idcirco compendio per adiectum schema placet ipsa paulisper explicare. In terra igitur A constitutus oculus, quotidie mirifica in Sole videt, tubi praesertim optici instructus acie. Nam eundem in Borientem, & in C occidentem aspicit Ellipticum; & in ortu ordinariè, in occasu nonnunquam aut aliâs horizonti vicinum lacerum & quasi serratum inuenit secundum peripheriam; quo eodem tempore tremulum valdè animaduertit; semper autem & vbique eundem reperit respersum quibusdam quasi Maculis, quales sunt in sole meridiano praesentis schematis, f, g, h, i, aut illustrem Faculis, quales sunt a, b, c, d & e, & his similes aliae innumerae, in sole iam ab anno 1612, visae à multis frequenter, & visendae in posterum. XXX. Maculae Solis. Sunt corpora nigricantia, circa Solem erratica, motibus varijs, nec numero nec natura adhuc definita. Soli tam vicina, vt sensu ab eo remoueri non possint; nam respectu ipsius omni prorsus parallaxi carent, contentae ea quam Sol subit; vnde euidens est illas soli vicinissimas, in aëre nullo modo versari; aliâs nec in eodem loco sub sole manerent integro die, neque vltra paucas horas supra horizontem viserentur; neque in dissitis regionibus, vtpote Italia, Germania, Polonia, simul conspectae eundem solis locum occuparent; quibus tamen experientia reclamat. An stellae sint, certatur adhuc: dies multa pandet. Consule tabulas Apellis; historiam Galilaei adi; plura suo tempore expecta. XXXI. Faculae Solis. Faculae sunt areolae in Sole lucidiores reliquo eiusdem corpore. Vbi, quomodo, quid sint dicetur alias & breui. Obseruatae sunt iam tum ab initio cum maculis; de hisce ita scribit D. Galilaeus in suae historiae epistola tertia pag. 132. In ipsa Solis facie comparent quandoque plagae reliquo clariores, in quibus diligenter obseruatis, idem qui in Maculis inesse motus animaduertitur, quas ipsi Solis superficiei inhęrere, dubium esse posse nemini arbitror; eo quod omnino incredibile sit, vllam prorsus.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
