# Disquisitiones mathematicae 67-2

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/67-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/67-2

XXXIII. Solis Asperitas. Apparet ea in eiusdem limbo circum circa, inaequalissimè, modo vosque, modo nullibi, modo in parte, semper instabilis; mane maximè & plerunque accidit, vespere rarius. Videtur etiam, sed satis raro, (cum vehemens nimirum existit,) oculo libero; tubo verò optico plerumque. Caussa vna & Sola est, vapores inter nos & Solem interiecti. Qui cum tota nocte terris quietè satis incubent, mane radiis solaribus excitati, calore concepto in altum enituntur, suaque fluctuatione, quia perfectè diaphani non sunt, & variè insuper figurati, multumque aquositatis admixtum gestant; Solarem conum oculis illapsum, mire carpunt, lacerant, findunt, interturbant. At verò augescente die, & eleuantur altius, & excoquuntur purius, & magis rarefiunt, congregatis vi caloris homogeneis partibus, & stabiliores redduntur; hinc fit, vti Sol vespertinus communiter integrior placidiorque arrideat matutino. Haec autem ita se habere, inde manifestum euadat, quod in ipso exortus puncto Sol plerumque pacatus & aequus secundum oram ad aliquantillum temporis perseueret; paulatim verò, praecedentibus praesertim nocturnis pluuiis, exasperatus dentes ostentet graduque vacillet: quandoque etiam, constanti maximè serenitate, semper sibi similis incedat. Vnde certum maneat, hanc eius scabritiem vnico inter Solem medio esse tribuendam.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
