Latin
IOAN. GEORG. LOCHER
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 7
Unproofread scanNot analysed yet
Secundo affert exempla de duobus rectis in triangulo, praeter id quod in posterioribus Analyticis egit. Tertio de compositis gnomonibus attingit quaedam. Reliquis de infinitate magnitudinis, motus ac temporis. Vt in eam opinionem Viri docti venerini eorum librorum integram à plerisque expositionem omitti, quod Mathematicas disciplinas altius non perceperint. Sed &in libris de coelo Aristoteles non tacuit, quod diameter sit incommensurabilis lateri: deque triangulis, atque pyramide, deque sphaera octo pyramidibus composita. In Meteoris. verò quam multus est in Mathematicis adhibendis? Idem de Metaphysicis dicendum est, &c. Certè 12. Metaphysicae illa: tria considerat. An Mathemata &quo pacto sint. An. sint ideae &specificus numerus. An numeri &ideae. entium principia sint. Quibus omnibus pernecessaria quaedam Mathematum scientia est, &c. Iam ad ipsam quoque se) Theologiam noscendam quantope re Mathematicae pertineant, monstrarunt antiqua saecula, &illud potißimum, quo Nicaena Synodus est habita: nouißima item, in qua, vt in Nicaena, de tempore Paschatis ac de reliquorum, vt vocant mobilium festorum celebratione agendum fuit. Qua vna re totius Christianae Reipublicae ordo, ac gubernatio continetur; ne modo digrediar ad ea, quae paßim in scripturis occurrunt, de stellis, orbibus, mensura, &Architectura? templi Salomonis, &de aliis plusquam sexcentis. Sin C Medicinam respicimus, adest Galenus Medico negans corporum curationem esse committendam, qui temporum motus &opportunitates ignoret: quibus ignoratis plerumque interitum afferat, à quo salus &sanitas expectatur. Agricolae (e) verò ipsi, dum in tempore non fiunt insitiones, plantationes, sementes, penuriam &caritatem soliti „sunt experiri. Architas quoque &Eudoxus, vt refert in Marcelli vita Plutarchus, cum Geometricas contemplationes, ab animo &rebus in mentis tantùm contemplationem cadentibus, ad rerum sensibilium &corporearum exempla traduxissent, &Geometriam exornarunt, non tam Logicae quàm practicae demonstrationis varietate. Et Aristoteles Mechanica docuit, litterisque prodita euulgantur.