Latin
XXXIII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 71
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde (a) plurimum falluntur ij, qui arbitrantur lucem canis viuaciorem esse luce planetae cuiusuis, dempto Saturno; albior est, ideoque ad visum mouendum efficacior, non tamen ideo simpliciter robustior. Splendores certè omnium fixarum sunt velut aqua dilutissimi, contra planetarum vigore pleni. Quis vnquam ad Canem maiorem legit, cum tamen ad Venerem poßit? Quod si erronibus à Sole lucem affluere fatemur, cur idem fixis denegemus, caussae nihil est. Rectè etiam contradicunt Mario, (quod ipse in sua Mundi louialis praefatione significat,) qui illi asserenti tremores hosce Solis non in aëre sed in Sole versari, obuiam tendunt. Fallitur enim in hoc, vt in aliis multis falsus est, quòd ipse videlicet haec quasi noua promat; quod planetarum micationes ante fuerint ignotae; Vitellio enim, vt alios taceam, ante multa saecula ita scripsit, l. 10. prop. 55. In planetis verò non semper accidit scintillatio, &c. nisi fortè aliquod corpus großius aëre, visibus &planetarum formis interponatur: vtpote vapor aquaticus grossus: tunc enim propter incertitudinem motus illius vaporis, formae planetarum quasi scintillantes perueniunt ad visum. Et ex hac caussa aliquando &ipsum Solem videmus scintillantem in mane, &c. Et paulo post: In planetis verò scintillatio accidit vt raro, quia eius caussa eueniens est raro. Quòd stellae à firmamento fortius ad nos luceant quàm planetae; quòd hisce similia non deprehendantur in Luna. Nam modus ille stellas per conuexum vitrum excipiendi ab initio statim istarum nouitatum vsitatus hîc fuit; &quod inquit idem Marius, nigras illas lacunas in stellarum corporibus animaduersas, esse à materia vitri, si id de omnibus asserat, falsum est; si de ijs, quae vitrum rotatum sequuntur, verum. Colorum verò illa sucessiua varietas, ab oculo potissimum emanat. Quae omnia claritatis ergo breuiter explano. Per vitrum conuexum tubo insertum &stellae alicui obuersum; duo apparent in stella; hiatus quidam nigri, &lucidae partes sed discretae: tam illi quàm istae duplicis sunt generis. Nam sunt lacunulae quaedam valdè nigrae, situ, numero stabiles, &c. &haec sequuntur vitrum, quia cum eodem circumacto, conuertuntur, &si aliud vitrum adhibeatur, aliae comparent, &c. Sunt &aliae nigricantes areolae, sectoribus circulorum haud absimiles, remissiore nigredine, quarum interuentum radij luminosi discriminantur, non diu stabiles situ &figura ijsdem, neque vitro rotato rotabiles, sed oculum sub stella vagantem sequuntur; &hae sunt in oculo &ab oculo. Eodem modo radij lucidi, in quantum taliter effigiantur, sunt etiam ab oculo, licet ipsa lux fit à stella. At verò tractus quidam luminosi exsurgentes &occumbentes, sunt plerumque guttulae in oculo illustratae.