# Disquisitiones mathematicae 73-2

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/73-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/73-2

hunc esse sensum; Si & quandocunque obiectum potest diuidi, tum etiam species potest diuidi, & hic sensus verus est; non autem conuersim, quando species, & obiectum. Nam quod obijcitur, in puncto C species esse, id negatur, sed dicimus ibi specierum verticem esse, & communem concursum, species enim visibiles, quantae sunt non indiuisibiles, qua longitudine qua latitudine. Quod si pertinacius contendas, in puncto C esse species; respondemus, non tamen vt visum aptae sunt mouere; quia sub puncto nil videtur. R. 2. Per obiectum visibile intelligi quantum, & per speciem V sibilem accipi conum opticum vel radiosum adaequatè, non pro vertice tantum; & sic vt vnum sic alterum diuiditur. Nam si cono in oculo demis, tantum ab obiecto decidet; si ab obiecto auferas, tantum de cono perdes. R. 3.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
