Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 75
Unproofread scanNot analysed yet
Et in vniuersum positis aequalium intensionum conis, communis concursus omidiam, in luce se habebit ad quemlibet illorum, vt numerus omnium conorum ad vnitatem. Quod si communis concursus DE perforetur, paulatim à se iterum coni diuergent, &suo lumine quisque allabetur in oppositum parietem MN; eritque MOP, &QNR lunula, ad segmentum PO; QR, vtrimque conuexum subdupla; horum autem vnumquodque ad commune omnibus segmentum PR, subsesqui alterum. Hinc habes species subiecto tantum, non autem vniri mixtione. Deinde easdem formales non virtuales tantum rerum imagines esse. Alias enim post vnitionem in omnem aeque partem sese diffunderent. XXXVIII. De Venere. Circa Solem vertitur Venus, ex Antiquorum dogmatis, è recentiorum hodiernis phaenomenis. Lunae menstruas phases ipsa refert annuis, spectaculo longè iucundissimo. Altissima enim plena, tum gibba; media quadra. ta; paulo post corniculata; tandem ima inanis euadit. E quibus illuminationibus necessario Soli circunducitur. In adiecto schemate, A Sol; B oculus in terra, aspicit Venerem C Cylidri optici, beneficio rotundam sed valdè paruam, quia apogaeam; in D &Egibbam &maiorem, quia viciniorem.