Latin
XXXVII
Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae 77
Unproofread scanNot analysed yet
Nam bilecta semper appareret, eo quod sit opaca. Ex eo autem quod bisecta lucet, infra Solem meare ipsam, sic demonstratur. Oculus &linea BL, adeoque circulus LFMLillustrati Venerei hemisphaeri LOM terminus, in eodem sunt plano, propterea quod arcus LEM appareat oculo linea recta; &recta FAconiungens centra F &A insistit ad rectos angulos circulo LFML, angulus ergo AFB rectus est; rectangulum est ergo triangulum ABF: igitur hypotenusa AB maior est Catheto BF: vicinius est igitur oculo B, centrum F, in Venere quam centrum A in Sole. Et sic manet demonstratio. De Mercurio constat, quod sphaericus saepe affulgeat, vnde supra Solem incedere quasi certum; Vetustißimi Aegyptij, inquit Clauius, tom. 3. c. 1. in Sacr. Bosc, pag. 42. Plato in Tymaeo, Arist. 2. de Caelo, c. 10. &1. Meteor. c. 4. putarunt hunc esse ordinem in sphaeris caelestibus, vt infimum locum occuparet Luna: hanc statim subsequeretur Sol: hunc Mercurius; deinde Venus, &c. Solus Aristot. in libello de Mundo ad Alexandrum (si tamen ipsius est) Venerem immediatè supra solem, &sub Mercurio statuit. Cui concinit L. Apuleus in I. de Mundo, &alij nonnulli veteres. sed &lunatum fieri Mercurium aliqui asserunt, nos quia nondum experti sumus, in medio rem relinquimus. Illud in Venere non negligendum videtur, eius post quadraturam secundam cornua valde obtusa &hebetia offerri, paulatim deinde in tenuiores apices fastigiari, donec acutissima fiant; tubo vix adscribitur, quòd ipse idem ambo praestet, vnde igitur aut quo id accidat modo, subtiliori examini reseruatur. Ex hoc pariter Phaenomeno caussa redditur, cur Venus in C minuta quidem corpore, vehementi tamen luce sit praedita: cur in F &G vbi quadrata visitur, velidissimo iubare terras illustrat, quia &mole &luce aucta est; cur denique in H &I opposito Augis vicina, satis flacescat; nam licet falx eius luminosa magni circuli eo loco portio existat, admodum tamen est extenuata, ita vt vigore multum cedat luci quadratae. Colligimus insuper, caelis tam Veneris quam Mercurij sublatis, &haec astra &Solem nobis multo viciniorem statuendum, ideoque magnitudines illorum nonnihil minuendas.