# Disquisitiones mathematicae 77

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, XXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/77

Nam bilecta semper appareret, eo quod sit opaca. Ex eo autem quod bisecta lucet, infra Solem meare ipsam, sic demonstratur. Oculus & linea BL, adeoque circulus LFMLillustrati Venerei hemisphaeri LOM terminus, in eodem sunt plano, propterea quod arcus LEM appareat oculo linea recta; & recta FAconiungens centra F & A insistit ad rectos angulos circulo LFML, angulus ergo AFB rectus est; rectangulum est ergo triangulum ABF: igitur hypotenusa AB maior est Catheto BF: vicinius est igitur oculo B, centrum F, in Venere quam centrum A in Sole. Et sic manet demonstratio. De Mercurio constat, quod sphaericus saepe affulgeat, vnde supra Solem incedere quasi certum; Vetustißimi Aegyptij, inquit Clauius, tom. 3. c. 1. in Sacr. Bosc, pag. 42. Plato in Tymaeo, Arist. 2. de Caelo, c. 10. & 1. Meteor. c. 4. putarunt hunc esse ordinem in sphaeris caelestibus, vt infimum locum occuparet Luna: hanc statim subsequeretur Sol: hunc Mercurius; deinde Venus, &c. Solus Aristot. in libello de Mundo ad Alexandrum (si tamen ipsius est) Venerem immediatè supra solem, & sub Mercurio statuit. Cui concinit L. Apuleus in I. de Mundo, & alij nonnulli veteres. sed & lunatum fieri Mercurium aliqui asserunt, nos quia nondum experti sumus, in medio rem relinquimus. Illud in Venere non negligendum videtur, eius post quadraturam secundam cornua valde obtusa & hebetia offerri, paulatim deinde in tenuiores apices fastigiari, donec acutissima fiant; tubo vix adscribitur, quòd ipse idem ambo praestet, vnde igitur aut quo id accidat modo, subtiliori examini reseruatur. Ex hoc pariter Phaenomeno caussa redditur, cur Venus in C minuta quidem corpore, vehementi tamen luce sit praedita: cur in F & G vbi quadrata visitur, velidissimo iubare terras illustrat, quia & mole & luce aucta est; cur denique in H & I opposito Augis vicina, satis flacescat; nam licet falx eius luminosa magni circuli eo loco portio existat, admodum tamen est extenuata, ita vt vigore multum cedat luci quadratae. Colligimus insuper, caelis tam Veneris quam Mercurij sublatis, & haec astra & Solem nobis multo viciniorem statuendum, ideoque magnitudines illorum nonnihil minuendas.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
