# Disquisitiones mathematicae 86

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SEPTEMTRIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/86

Experientia in Venere cornuta hoc plurimum stabilit; etenim & clarior, & limpidior, & distinctior viuaciorque conspicitur sub aliquod crepusculum, quàm sub noctis opacae silentium. Confirmat hanc rem, quod aliter ferme eueniat, loue ad Apogaeum accedente: vel quòd ipse tunc hebescat, vel quod comites eius nimis minuti fiant: vnde vt elucescant, subsidio noctis indigent. Ad sextam dicitur, Lucem à loue sparsam etiam illuminare oculum, ideoque ad visionem conducere. Quod tamen non repugnat ijs quae dicta sunt ad Quaestionem quartam: etenim sicut conus louis radiosus oculum occupat, & speciem stellulae multum imminuit; ita lux eiusdem quaquauersum proiecta, eidem facem non modicam accendit, ad easdem melius distinguendas. Ex his practicae pro obseruatione louis regulae sint istę. 1. Stellę Iouiales duae aut plures in linea recta per centrum Ionis acta conspectae, nisi vna in ortum altera in occasum tendat, sunt quasi stationariae & in maxima à loue elongatione. 2. Stella louialis quae est supra lineam, per centra louis & trium aliarum traductam, peragrat semicirculum inferiorem, plagam borealem incolit, & ab ortu in occasum tendit, donec stationem attingat. 3. Stella Iouialis infra lineam per louis triumque centra traductam, austrinam plagam in semicirculo superiore ab occasu in ortum peragrat. 4. Omnis stella Iouialis ab ortu in occasum tendens, est infra louem & in plaga arctica. 5. Omnis stella Iouialis ab occasu in ortum progressa, est supra Iouem in plaga antarctica. 6. Pleraeque stellae Iouiales reliquis illustriores, infra louem ab ortu in occasum promouent. 7. Nulla stella Iouialis vel cum loue vel cum alia centraliter coniungi potest. 8. Possibile est vt stellae Iouiales quandoque lineam rectam efficiant cum centro louis secundum longitudinem, vel in plaga ortiua tantùm; vel occidua tantùm; vel vtraque desimul; & haec linea neque semper congruit Eclipticae, neque eidem necessario aequidistat. 9. Possibile est, vt Stellae Iouiales concurrant in vnam rectam secundum latitudinem, quae priorem lineam ad rectos secet; & in hoc concursu qui satis rarus est, non erit difficile, istorum planetarum magnidines diametrales cum diametro Iouiali comparare.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
