# Disquisitiones mathematicae 88

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SEPTEMTRIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/88

Quarum praecipua videtur esse Venus; ea enim in tubum GH ex Idelapsa, oculo A occurrit falcata, dum puncto M Augis opposito vicina agit: & verò in KAuge plena radiat; semiplena in L elongatione media; in Minanis omnino apparet. Et sic Lunam alteram habemus circa Solem veluti annuam: nam de Mercurio nihil dum attinet dicere, experientia solida est opus, tametsi alij idem de ipso non improbabiliter affirment. Alias etiam quatuor Lunulas habemus Iouias, nec oculo tamen, neque tubo, sed ratione detectas. Cum enim ab vmbra Iouis eclipsentur, obtuts eosdem aduertent loui, quas Luna aut Venus terrae. Vnde oculus in Ioue constitutus, videret eam quae ad O corniculatam; quae ad Pplenam; quae ad Qdimidiam aut gibbam; quae ad R vacuam: Lunularum porro harum Iouialium alia est sesquiduana, alia triduana, &c. alia octiduana fere; alia decimoquartana. Quod si homo in Saturno constitutus esset, aspectaret is omnes omnino planetas instar Lunarum. E quarum numero neque Maculae solares sunt eximendae, si stellae aut corpora perennia fuerint, quod nonnullis videtur, sed adhuc certatur & strenuè inquintur. XLIV. De Saturno. Saturnus etiamnum vel inuidia vel malitia Astronomos versat aut verius ludificat. Varia enim ipsis visa obiicit; Nam modò vnus, modò triceps comparet; alias procerus, alias rotundus. Quae omnia melius intelligentur ex adiecto schemate. In quo oculus A per tubum B contemplatur ipsum in C oblongum: in D perfectè sphaericum; in F, G, & Htriplicem, ipsum quidem rotundum & praecisum apud F, comitatum tamen duobus Famulis G & H; & talibus quidem schematis diuersis obtulit se se non tantum hic Ingolstadij, sed passim etiam alibi, in Italia Romae, Florentiae, Venetiis, &c. Miratur D. Galilaeus in fine epistolae tertiae, suae historiae, istarum apparitionum instabilitatem, & nonnullas coniecturas in futurum affert, quas modò in iudicium non vocamus. hoc constat anno isto 1614. mensis Februarij die 12. 13. & 14. Saturnias stellas G & Hyisas esse situ hîc delineato, & G quidem luculentiorem atque remotiorem à Saturno apparuisse, quam H; neque facile tubi aut oculi deception id adscripserimus. Vnde graue suboritur dubium, qui & vnde fiat, vt tam infidus nobis existat? Certum est enim, Galilaeo teste, vitris haec adscribi non posse. Aut ergo SATV ORTENTAmotui locali haec attribuenda sunt, aut asserendum hosce Saturni socios absumi. Sed hoc nemo adhuc dixit; motui ergo locali totum tribuendum. Sed quinam iste motus? Haerent Astronomi.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
