# Disquisitiones mathematicae 89

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SEPTEMTRIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/89

Aut enim voluuntur stellae hae circa Saturnum motibus propriis, aut ipsius motu trahuntur. Si primum, necesse est eas ad Saturnum accedere & ab eodem recedere, tandemque occultari, &c. quae tamen hactenus certo nondum sunt animaduersa; licet huius rei non obscura extent indicia ex eo, quod Saturnus modo solitarius cernatur, in coniunctione videlicet; modò oui instar, in digressione vel accessione; modò triformis, cum versantur G & Hprope stationem. Si secundum, oportet id altero duorum modorum fieri. aut enim Saturnus ipsemet circa suum axem rotabitur, & sic istas stellas secum girabit, & in coniunctione occultabit; qui tamen modus licet possibilis sit, non multum arridet, quod sola quadam coniectura niti videatur; aut oportet id fieri ex eo, quod idem Saturnus annua Epicycli sui conuersione hosce secum ducat famulos, sibi alias veluti immoto pede assistentes. Sed hic videndum, An & quomodo hoc fieri posset; Attentè etiam perpendendum, nihilne huc conferat, eiusdem Saturni Latitudo, nunc amplior nunc restrictior.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
