# Disquisitiones mathematicae 90

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, SEPTEMTRIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/90

Sed in his omnibus iudicium adhuc suspendimus, experientiis & phoenomenis vlterioribus ea relinquentes; hoc solum arbitramur, istas vicissitudines è motu potissimum locali oboriri, siue stellularum siue Saturni proprio. Quod si eo deueniatur, vt id adscribi possit reuolutioni Epicyclari Ptolemaicae, autem simili; male videtur agi cum Orbe Magno Copernici. Eodem verò tempore, quo Saturnus triplex alluxit, Luna situm & figuram exhibuit, qualis ad Trepraesentatur; Venus autem talem, qualis ad K. sed vt illius libero oculo, ita huius aspectus soli Telioscopio siue tubo patuit. Laudate Dominum Sol & Luna, laudate eum omnes stellae & lumen. Approτιν ατα τ CXXXI. Approbatio. A Stronomicis hisce disquisitionibus noua & admiPranda Planetarum Phaenomena diligenter obseruantur, caussae solerter vestigantur, dilucidè explicantur. quamobrem dignae sunt quae praelo mandentur, & ex vmbra in solem & arenam producantur. IOANNES MOCQVETIVS Societatis IESV, S. Theologiae Professor, & Collegij Theologici pro tempore Decanus.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
