# Disquisitiones mathematicae 92

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, EM. D. D. XXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/92
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/92

Sic monstras animi docta fluenta tui.
Et generis decus est, non deseruisse parentis
Laudes, quem studij gloria prima colit.
Dum tot in accessae secreta Matheseos annis
Dogmata nosse tibi sedula cura fuit,
Omnia virtuti sunt peruia, & ipsa parentis,
Vt ne degeneres, orbita trita tibi est.
Ingenio Coelum decoras, & moribus orbem,
Et venit à radiis lumen vtrique tuis.
Scilicet hoc magnis consuetum est mentibus, orbem
Ingenio, Coelum moribus vt teneant.
JOANNES DORNVVOGGINGER Ingolstadiensis Boius, Artium & Philosophiae Baccalaureus, Magisterij Candidatus, luris Studiosus.
SIMVM DOMINVM RE.
SPONDENTEM.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
