# Disquisitiones mathematicae 93

Christoph Scheiner, Disquisitiones mathematicae, EM. D. D. XXIIX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/disquisitiones-mathematicae/93

Ondita Naturae lateant ne munera, saepe
Proditur indiciis res pretiosa suis.
Athiopem nigro pater explorauit ab ore,
Et cui non nocuit Vipera, Psyllus erat.
Sic puer hyberno Rhodani si mersus in amne
Non gemuit, soboles Teutonis ille fuit.
Atque inconniuis aquilae si pullus ocellis
Astra tulit, volucris digna Tonante fuit.
O quantum natura tuas iam prodidit artes,
Qui potes in medios solis abire sinus!
Et spectare nouas Latoi sideris vmbras,
Quasque gerit rutilas Phoebus in ore faces.
Ergo tuae frustra splendorem quaerimus arti,
Cui lucem MACVLIS sol parit ipse suis.
Corbinianus Abentheurer Frisingensis Boius?
Artium & Philosophiae Baccalaureus Magisterij Candidatus. SS. Theologiae Studiosus.
Pag.
Versu.
Errata.
Correcta.
ratione
rationem.
quadrifarium
quadrifariam.
Coperincoturiant
Copernicoturiant.
Centum
trecentae.
tricies & tervicies septies. lb.
Ibid.
Ib.
in triplicatione
in triplicata.
Ibid.
triginta & duabus
Viginti & septem.
libro
libero.
auanescere
euanescere.
Si arcui BD aequalem,
si ad rectę BD ęquale interuallum. quam quem. aliquod aliquot. vlt. offormet efformet. prima primae. vicissimi. vicinissimi.

---

Christoph Scheiner (with Johann Georg Locher), Disquisitiones mathematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_mathematicae.
