# Exegeses fundamentorum gnomonicorum 17

Christoph Scheiner, Exegeses fundamentorum gnomonicorum, TVAE REVER. SEREN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/exegeses-fundamentorum-gnomonicorum/17

Iterum si conus secatur intra verticem & planum obliquè, fiet sectio Elliptica, qualis est HPOR, vnica peripheria non tamen circulari comprehensa, cuius axis HQ, secans tam latus A C in Q, quam A Bän H. Si verò eadem sectio parallelos basi contingat, fiet circulus, qualis est QS TV, cuius diameter TQ aequidistat baseos diametro EC. Nec alia coni sectio est possibilis. XI. Conus Solaris. Sol mittit in centrum vniuersi radium rectilineum, terminatum duobus punctis, centro vniuersi altero, altero centro Solis, quod naturalis dici curriculo designat peripheriam quandam ad sensum circularem, radius vero ipse supersitiem planam in aequinoctijs, extra aequinoctia curuam sed conicam, quam fundat basis circularis peripheria à centro solis descripta comprehensa, intra quam basin & superficiem conicam, conus solaris continetur cuius vertex cum centro mundi congruit; vti videre est in adiecta figura, in qua Amundi; Bcentrum solis in meridiano circulo BCD positum, quod dum motum nyctimerinum absoluit, super axem mundi CE, peripheriamque BGDF circuli paralleli permeat, radius interim BA rectus, in centrum A descendens designat conicam superficiem RGDFBA, quam fundat dictus circulus BFDG; & sic habemus conum solarem BA DGF, cuius vertex est A.

---

Christoph Scheiner (with Ioannes Georgius Schönperger), Exegeses fundamentorum gnomonicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Exegeses_fundamentorum_gnomonicorum.
